

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 18: Versus 2
Descenditque,etc. Hi sunt haeresiarchae qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis praecipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectae fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur:Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita[Tit. 3.]. Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetae qui Asa increpaverat arguitur, qui impio praebuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur.[GREG., lib. II Moral., cap. 15, tom. 1.]Solium Domini angelicae potestates, etc., usque ad et tanto durius reperetur ad poenam, quanto securius viveret in culpa.